A

A
A
Prima litera Alphabeti in omnibus fere linguis; paulo alia tamen eius pronuntiatio apud Orientales, quam apud nos. Apud Latinos veniae et absolutionis erat nota, uti C. condemnationis. uti docet Pier. Hieroglypb. l. 7. c. 23. Alpha Graecorum, in mystico sensu, initium denotat, sicut finem Omega. Utrique literae Servator mundi se comparat, Apoc. c. 1. v. 8. vide Epiphan. in Ancboraio. Origen, tractat. 1. in 5. Ioh. Pier. in Hieroglyph. l. 47. c. 34. Graecis haec litera Α᾿πειλ, id est, comminati dicitur, quod in Sacris passim litera A comminationes divinas ordiatur. Sixt. Senens. Bibliotb. l. 3. Etiam imperfectionis nota est, secundum Gloss. ad Gratiani Can. postquam 13. quaest. 2. Ω est ultimalitra Graecorum, et A prima, et designat Ω consummationem et perfectionem; A initium et imperfectionem. etc. Macri Fratres Hierolex. In ratione numerandi, quam baud ab omnibus receptam, et si aliquando recepta, desuetudine iam abolitam, notat Baron. A annos soo, designabat, ut ceterar Alphabeti literae alios numeros, de quibus vide infra, in Numerales Notae. Apud Ugutionem MS. versiculus iste de litera A. occurrit:
Possidet A. numeros quingentos ordine recto.
Eidem vero literae, si recta linea superaddatur, 5000. significat. Sed et Musica nota est, et in superscriptione cantilenae, ut altius elevetur, admoner: ut ex Notkero in Opusc. cui tit. Quid singulae literae in superscriptione significent cantilenae, edito Tom. V. Antiqq. Lect. Canisii Part. 2. p. 739. etc. docet Car. du Fresne Gtoss. Vide infra in Nota Musica. In Insignibus porro eiusdem usus est. A namque cum gladi et pugione, vetus Dierrichsteniae Familiae fuit teslera, ut quam Conrado S. Chuenzeli, qui circa initium Saeculi XIV. vixit, filioque eius Chiloi, qui Henrici II. lineam clausit, tribuit Bucelinus, apud phil. Iac Spener. Oper. Herald. Part. II. l. 2. c. 21. ubi de Principibus, Comitib. et Baronib, de Dietricbstein. Sed et Anigrum in facia argentea gestant Barones et Comites Althannii, apud eundem ibid. Part. 1 Sect. IV. Membro 5. §. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”